PUBLICI

PUBLICI
PUBLICI
Servidicebantur olim, qui officium et ministerium publicum Sacerdotibus aut Magistratibus et Pupulo exhibebant de quibus Livus, l. 26. c. 47. Scipio victâ Carthagine novâ, opifices ad duo milia hominum Publicos fore Populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis, si ad ministeria belli enixe operam navâssent. Habebant enim Civitates et Provinciae, istiusm odi Servos quos vel bellô captos, vel aere coemptos, manumittebant etiam, impositis a se nominibus. Item Municipia, Collegia, Decurae, Fixcus, Societates, Fana, Curiae, Corpora, talibus Ministerirs publicu, ut Labeo vocat, l. 11. de servo fugit. utebantur. Romae in vet. Elogio: DIS. Manibus. Attico. III. Provinciarum. Galliarum. Servo. C. Licinins. Ianuarius. Parenti. Optumo. et. Licinia. Calliope. coniugi. sanctissimo. Plin. l. 10. Ep. 30. Utrum per Publicos civitatum serves, quod usque adhuc factum, an per milites adservare custodias debeam? Ad quae traianus, perseveremus, respondit, in ea consuetudine, quae isti provinciae est, ut per Publicos servos custodiantur. Idem, l. 1. Municipalis sevi meminit, ut de aliis taceam. Hi varium usum praebuerunt domini: Namque sacra curâsse argumento est factum Potitiorum, apud Livium, l. 9. c. 29. Val. Maximum, l. 1. c. 1. ex 17. alios, qui servos Publicos sacra Herculis docuerunt; Cuiusmodi videntur fuisse et Martiales Larinates, apud Cicer. pro Cluentio, Ministri publici, Marti Deo sacri: nec non et Calatores, qui apud Festum leguntur, si Scaligerum audimus. Tacit. l: 1. Hist. c. 43. Piso in aedem Vestae pervasit exceptusque misericoridâ Publici servi, et contuberniô eius abditus, non religione etc. Dein omnibus Magistratibus apparuerunt, Lictorum, vel etiam Scribarum, aliisque officiis functi: quorum aliquos Limocinctos appellatos fuisse, legimus in antiqua aerea tabula, apud Laur. Pignorium de Servis. Censoribus certe inserviisse, Livius habet: aedilibus, Varro: Quaestoribus, idem, etc. Interim alios a Lictoribus fuisse, ostendit Senatusconsultum vetus, quod Frontinus de Aquaeduct. sic refert: Placere Senatui, eos qui aquis publicis praeessetn, cum eius rei causa extra urbem essent, Lictores binos, et
Servos Publicos ternos, Architectos singulos et Scribas, et Librarios, Accensos, Praeconesque cotidem baebere, quot habent ii per quos frumentum plebei datur. Iidem pro quolibet civium stipulabantur, leg. 1. de Magistr. conven. pecuniam publicam a debitoribus exigebant, leg. 19. de compens. custodias adservabant, ut visum, et leg. ead de compens. Etiam in triumpho eorum usus: Iuvenalis, Sat. 10. v. 40.
—— —— —— Magnaeque coronae
Tantum orbem, quantô cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans huc et sibi Consul
Ne placeat, currae servus portatur eodem, etc.
An vero eadem sit ratio Publici, qui apud Longobardos legitur, aliorum esto iudicium. Vide LL. Logobard. Tit. ex edit. Basil. Sic Luitprandus Rex, Insuper et Publicus, in quo loco factum fuerit, comprehendat ipsas mulieres, et faciat eas decalvare, et frustrare per vicos vicinantes. Et sane Leges eius gentis non semel Publici meminerunt. Fuit quoque olim Romae familia Publica, quae incendia restingueret. Seneca, Ep. 64. Intervenerunt quidam amici, propter quos maior fumus fieres: non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere Vigiles solet, sed hic modicus, qui hostpites veniffe significaret. Et hi quidem Senecae Vigiles ad Augustum pertinent, qui reiectâ Trium virorum nocturnorum, Aedilium et Tribunorum Pleb. curâ, perse maluit huic consuli, institutô Praefectô vigilum, cui id muneris demandatum esse voluit: teste Suetoniô, et Xiphilinô. De familia illa veteri Iul. Paulus, l. 1. de off. Praef. qui scribit, Circa portas et muros fuisse dispositam, unde si opus esset, evocabatur. Eiusdem Augusti liberalitate famctum est, ut familia Aquaria legata sibi, a M. Agrippa, Publica quoque esset. In qua connumerabantur Aquarii, qui aquam publicam e castellis erogabant etc. Vide omnino Pignorium Opere praefatô, et Tit. Popmam, l. de Operis Servor. quibus adde Iustum Lipsium, lib. sing. Elctorum, c. 22. et quae dicta supra, voce Ministri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Publici juris — is a legal Latin term, approximately translating to English as of public right . An example is water in the sea.Many times referred to in discussion of property rights in law …   Wikipedia

  • publici juris — pub·li·ci ju·ris / pə blə ˌsī ju̇r is, pü bli sē yu̇r ēs/ adj [Latin]: belonging to the public: subject to a right of the public to enjoy Merriam Webster’s Dictionary of Law. Merriam Webster. 1996 …   Law dictionary

  • publici juris — /pabbsay jiiras/ Of public right. The word public in this sense means pertaining to the people, or affecting the community at large; that which concerns a multitude of people; and the word right, as so used, means a well founded claim; an… …   Black's law dictionary

  • publici — pu·bli·ci …   English syllables

  • publici juris — Of public right …   Ballentine's law dictionary

  • publici juris — |pəbləˌsīˈju̇rə̇s, jür adjective Etymology: Latin : belonging to the public : subject to a right of the public to enjoy …   Useful english dictionary

  • AUSCULTATORES seu Delatores publici — invisissimum hominum genus, primum a Dario minori. Persarum Rege adhibiti sunt, cum ipse sibi non credens, omnes haberet suspectos ac metueret: Dionysius dein Senior suos Prosagogidas, ita enim Graecis vocantur, Syracusanis civibus miscuit: sed… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CANALES Publici — in l. 2. Cod. Tieodos. de Curiosis, et l. 15. eôd. Cod. de Cursu publ. Viro docto sunt πάροδοι seu viae transverfariae, quae in regias seu basilicas influunt: Carolo vero du Fresne ipes viae publicae. Ita enim lex haec 15. habet: Neque tamen sit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MULIONES Publici — vide supra Muli et infra Superazemularius Eorum Idolum apud Gentiles Epona fuit memorata Iuvenali Sat. 8. v. 157. iurat Solam Eponam, et facies olida ad prasepia pictas. Ubi Scholiast. Epona, inquit, Dea mulionum est. Vide voce Epona …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ludi publici — ▪ ancient Roman games       (Latin: “public games”), ancient Roman spectacles, primarily consisting of chariot (chariot racing) races and various kinds of theatrical performances, usually held at regular intervals in honour of some god; they are… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”